Rozmiar: 15909 bajtów

- 18 -

1282. April 18.

In nomine sancte et individue Trinitatis amen. Quoniam que in tempore aguntur cum temporis memoria transeunt, nisi scripti munimine fulciantur, inde est quod Nos F. Bartholomeus abbas de Wladislavia super fluvium Rudam una cum conventu nostro notum facimus universis tam presentibus quam futuris presens scriptum inspecturis, quod nos temporum incommoda intuentes precibus Weldrici Sculteti nostri et liberorum eius de Stanicia necnon omnium incolarum dicte ville zelo misericordie inclinati, privilegium quod in locatione dicte ville eis dederamus, in quo nobis maldratam annone et fertonem argenti de quolibet manso solvere tenebantur, renovamus in hoc modo, quod antedictam maldratam dimittentes, de quolibet manso fertonem argenti monete currentis pro censu, et de quatuor granis tritici videlicet et siliginis, avene et pise, pro decima in campis singulis annis totaliter recipiemus. Quodsi etiam aliquis de hordeo ultra mensuram seminavevit, de superfluo nobis decimam dare tenebitur; si autem mixturam avene et viciarum quis seminaverit in tanto quod avene medietas sit, nos decimam de toto recipiemus. Scultetus vero dicte ville et eius heredes quinquaginta mansos et unum ibi locatos iure Teutonico nobis in posterum conservabunt, de quibus singulos sextos mansos de censu et decima (si tamen alii sculteti terre decimam non solverint) libere possidebunt. Tabernam etiam liberam et tertium denarium in iudicio et sextum hortum si sex vel plures locaverint, pro se retinebunt: si vero minus quam sex locaverint, de ipsis nullum fructum recipient, sed solummodo nobis servire tenebuntur. Concedimus etiam eisdem unum molendinum super stagnum nostrum quod in fine ville situm est, iure hereditario possidere tali modo, quod in dicto stagno piscandi vel aliquid aliud faciendi iurisdictionem nullam habebunt, sed omnes utilitates tam in piscibus quam in aliis si que esse possunt, ad nostros usus convertentur. Si vero nobis infra quinque annos dictum stagnum frangere placuerit, ipsi de propriis sumptibus, sicut ipsum semper conservare tenentur, reparabunt. Quodsi sepius quam singulis quintis annis fregerimus, nos cum ipsis dictum stagnum pariter reparare tenebimur. Aliis namque temporibus ipsum, quamdiu eorum molendinum est, ipsi taliter reparare tenentur, ne aliquod damnum in ipso patiamur. Eis etiam sepedictis stagnum proximum inferius sub supradicto stagno nostro hereditarie concedimus possidere. Quibus etiam unum pistorem et unum carnificem et unum calciparium diebus solemnibus panem carnem et calceos vendentes, quantum in nobis est, concedentes. Quodsi processu temporis dictis domino abbati et conventui et eisdem placuerit, novem mansos ultra quinquaginta suprascriptos mansos et unum mansum, si tamen contigue circa hereditatem dictam de terra vel silva invenire poterint, iure suprascripto tam in censu quam in decima concedimus collocare. Sane intelligentes quod si domini terre communem aliquam in tota terra exactionem vel mandatum, quod absit, super scultetos et liberos mansos eorum constituerint vel mandaverint, si nostris precibus hec avertere nequiverimus, sicut alii sculteti terre fecerint, ita ipse scultetus et sui heredes obedire tenebuntur. Ne autem in posterum supra premissis aliqua controversia oriatur, presentem paginam sigilli nostri munimine duximus roborandam. Datum anno domini 1282 decimo quarto Calendas Maii.

Mitgetheilt von Herrn Dr. Potthast aus dem Copialbuch des Abtes Andreas Emanuel von 1653.


Codex Diplomaticus Silesiae, hrsg vom Vereine für Geschichte und Alterthum Schlesiens, Bd 2, Urkunden der Klöster Rauden und Himmelwitz, der Dominicaner und Dominicanerinnen in der Stadt Ratibor. Hrsg von dr. W. Wattenbach, Breslau 1859.



Zamknij dokument


Rozmiar: 16572 bajtów